Academia Linguae Valentiana tandem agnoscitur Catalanam atque Valentianam ipsam esse linguam. Eius enim dictamen ita asseuerat: "secundum Philologiam, linguam Valentianis propriam atque historicam esse eamdem, qua utuntur Catalani, Baleari atque Andorrani, sicut aliae regiones antiqui Regni Aragoniae". Quae res, quamuis euidentissima iam patefiebat, in dubium revocata erat a nonnullis politicis (inter quos PP siue Factio Popularis), qui illam Academiam creauerunt duobus annis ante eo ut diuisionem linguisticam fieret. Ipsa pro causa, maioris momenti est hoc dictamen unitati fauens. Fortasse, primus hic fuerit gradus ad linguam Catalanam plene agnoscendam, utpote quae in Constitutione Europaea futura neglegitur, quamuis haec ubertati culturali fauere affirmet, illa amplius 7 milionibus hominum loquatur.
Ephemeris (Varsòvia), 13 febrer 2005